HISTORIA LIBRI II REGUM

CAPUT X: De victoriis David, et officialibus ejus

#II Reg. VII#II Reg. VIII#Gen. XXV

Factum est autem cum sederet rex in domo sua, habens requiem ab hostibus suis, dixit ad Nathan: Vides quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium. Faciam ei domum. Et ait Nathan. Fac, quia Dominus tecum est, nesciens quid diceret, id est a Spiritu sancto non loquebatur hoc. Eadem nocte factum est verbum Domini ad Nathan: Dic servo meo David: Non aedificabit mihi domum, quia sanguinarius est, sed filius ejus succedens ei in regno faciet domum nomini meo, et stabiliam thronum ejus, usque in sempiternum, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Ex hac promissione conjicitur quod salvus sit Salomon. His auditis gavisus est David de successione regni, exinde praecipue gratias egit Deo addens: Ista enim est lex Adam Dominus Deus, id est lex hominis, ut sit sollicitus de successione filiorum, vel ut gratias agat Deo de beneficiis. Factum est autem post haec, percussit David Philisthaeos, et abstulit frenum, id est potestatem tributi, quam habebant in Israel de manu eorum, et percussit Moab, et mensus est David eos funiculo, id est cui voluit dedit ei haereditatem, coaequans eos terrae, id est valde humilians, et mensus est duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum, id est ad arbitrium suum quos voluit occidit, quos voluit reservavit, et factus est ei Moab tributarius; et percussit Adarezer regem Soba, cui cum ferrent praesidium Syri et Damascus; percussit ex eis triginta millia, et ponens in Syria praesidium, fecit eam tributariam. Audiens autem Thou [al. Theno], rex Emath percussum Adarezer hostem suum, misit ad David Joram filium suum cum muneribus, et gratiarum actione, quod hostem suum percusserat. Cumque rediret a Syria David occurrerunt ei Idumaei in valle Salinarum, et percussit ex eis duodecim millia. Hieronymus corrigit decem et octo millia, et in Jebetzel percussit ad viginti tria millia, et ponens in ea praesidium fecit eam tributariam. Tunc impletum est, quod dictum est Rebeccae: Major serviet minori. Et retulit in Jerusalem aurum, et argentum multum nimis, quod sanctificavit Domino in fabricam futurae domus. Aes quoque Corinthium sanctificavit, de quo fecit Salomon mare aeneum, columnas, et altare. Porro Joab erat super exercitum; Josaphat erat a commentariis, id est scriptor gestorum. Scribebant enim singuli reges chronica gestorum, Sadoc, et Abiathar erant sacerdotes; Saratas vero scriba, id est cancellarius. Banaias autem erat super Chereti et Phelethi, qui erant custodes capitis David. Filii autem David sacerdotes erant, id est digniores prae caeteris post regem. Sic dicitur Jethro sacerdos fuisse Madian.